TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Intendat ergo Charitas vestra. Vidimus sinistram, vidimus et dexteram. Audi hoc confirmatum in Canticis canticorum: «Sinistra ejus,» inquit, «sub capite meo.» Sponsa dicit de sponso, de Christo Ecclesia in amplexu pietatis et charitatis. Quid ait? «Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me» 25Cant. II, 6 . Quid autem, quia sursum erat dextera, deorsum sinistra, et sic complectebatur sponsus sponsam, supponens sinistram ad consolationem, imponens dexteram ad protectionem? «Sinistra,» inquit, «ejus sub capite meo.» Deus illam dat: ideo sinistra ejus, quia omnia ista temporalia Deus dat. Quam vani sunt, quam impii, qui ab idolis, a daemonibus ista petunt! Quam multi a daemonibus ista petunt, et non illa habent? et rursus, qui illa non petunt a daemonibus, habent ea; sed non a daemonibus ista dantur. Item multi petunt a Deo, et non habent. Novit enim ille dispensare sinistram, qui vocat ad dexteram. Ergo si est sinistra, sit sinistra; sed sub capite sit: supra illam sit caput tuum, id est, supra illam sit fides tua, ubi habitat Christus. Noli temporalia praeponere fidei tuae; et non erit sinistra super caput tuum: sed omnia temporalia subde fidei tuae, et fidem tuam praepone omnibus temporalibus; et erit sinistra sub capite tuo, et recte dextera ejus complectetur te.

Notes

  1. 25. Cant. II, 6