[«vers. 5.] Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini.» Cantent in viis Domini reges terrae. In quibus viis cantent? De quibus supra dictum est, «In misericordia tua et veritate tua;» quoniam «universae viae Domini misericordia et veritas.» Non ergo sint reges terrae superbi, sed humiles sint. Tunc cantent in viis Domini, si humiles sint: ament, et cantabunt. Novimus viatores cantatores; cantant, et pervenire festinant. Sunt cantica mala tanquam veteris hominis; sed canticum novum pertinet ad hominem novum. Ambulent ergo et reges terrae in viis tuis, ambulent et cantent in viis tuis. Quid cantent? «Quoniam magna est gloria Domini:» non regum.