Et illud quod dictum est, «Ne forte non sufficiat nobis,» magna consideratione humilitatis dictum est. Oleum enim quod gestamus in conscientia, judicium est nostrum de nobis ipsis, quales simus; et difficile est ut de se quisque perfecte judicet. Fratres mei, quantumlibet homo proficiat, quantumlibet se ad anteriora extendat, et praeterita obliviscatur 20Philipp. III, 13 ; si jam dicit sibi, Bene est: procedit regula de thesauris Dei, examinat ad liquidum; et quis gloriabitur castum se habere cor? et quis gloriabitur mundum se esse a peccato 21Prov. XX, 9 ? Sed quid dixit Scriptura? «Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam» 22Jacobi II, 13 . Quantumcumque proficias, sperabis in misericordiam. Nam si justitia sine misericordia prolata fuerit, in quolibet quod damnet inveniet. Quae nos consolatur Scriptura? Quae hortatur ad misericordiam faciendam, ut omnino crebrescamus in erogando quod amplius habemus. Multa autem superflua habemus, si nonnisi necessaria teneamus: nam si inania quaeramus, nihil sufficit. Fratres, quaerite quod sufficit operi Dei, non quod sufficit cupiditati vestrae. Cupiditas vestra non est opus Dei. Forma vestra, corpus vestrum, anima vestra, hoc totum opus Dei. Quaere quae sufficiant, et videbis quam pauca sint. Viduae suffecerunt duo nummi ad faciendam misericordiam 23Marc. XII, 42 , suffecerunt duo nummi ad emendum regnum Dei. Ad vestiendos toties venatores quid sufficit editori? Videte quia non solum pauca sunt quae vobis sufficiant; sed nec ipse Deus multa a vobis quaerit. Quaere quantum tibi dederit, et ex eo tollo quod sufficit: caetera quae superflua jacent, aliorum sunt necessaria. Superflua divitum, necessaria sunt pauperum. Res alienae possidentur, cum superflua possidentur.
Notes
- 20. Philipp. III, 13
- 21. Prov. XX, 9
- 22. Jacobi II, 13
- 23. Marc. XII, 42