[«vers.» 102.] «A judiciis,» inquit, «tuis non declinavi, quoniam tu legem posuisti mihi.» Dixit quid timuerit, ut ab omni via maligna prohiberet pedes suos. Quid est enim, «A judiciis tuis non declinavi;» nisi quod alio loco dicit, «A judiciis autem tuis timui?» Perseveranter eis credidi, «quia tu legem posuisti mihi.» Tu interior intimis meis, tu intus in corde legem posuisti mihi spiritu tuo, tanquam digito tuo; ut eam non tanquam servus sine amore metuerem, sed casto timore ut filius diligerem, et dilectione casta timerem.