TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ergo illis qui volebant ante lucem surgere dicit Psalmus, «In vanum est vobis ante lucem surgere.» Et quando surgemus? Cum fuerimus humiliati: «Surgite» «posteaquam sedistis.» Surrectio exaltationem significat, sessio humilitatem significat. Aliis locis intelligitur sessio in honore judicandi, aliis locis humilitatem ostendit. Quomodo in honore judicandi sessio? «Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel» 16Matth. XIX, 28 . Quomodo in signo humilitatis sessio? «Hora sexta Dominus fatigatus sedit ad puteum» 17Joan. IV, 6 . Fatigatio Domini, infirmitas Domini fuit, infirmitas virtutis, infirmitas sapientiae: sed ipsa infirmitas, humilitas. Ergo si sedit ex infirmitate, sessio illa humilitatem significat. Et ipsa sessio ipsius, id est humilitas ipsius, ipsa nos fecit salvos; quia, «Quod infirmum est Dei, fortius est quam homines.» 18I Cor. I, 25 . Ideo dicit in quodam psalmo: «Domine, tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam» 19Psal. CXXXVIII, 2 ; id est humilitatem meam, et exaltationem meam. Quid ergo vos ante lucem vultis exaltari, o filii Zebedaei? Sic enim loquamur, et ipsos potius nominemus, qui non nobis irascuntur; quia ideo de illis ista conscripta sunt, ut alii caverent superbiam in qua ipsi correpti sunt. Quid ergo vultis «ante lucem surgere? In vanum est vobis.» Exaltari vultis, antequam humiliemini? Dominus ipse vester, qui est lux vestra, humiliatus est ut exaltaretur. Audite Paulum dicentem: «Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo.» Quare illi non erat rapina? Quia natura erat, quia hoc natus erat, ut esset aequalis illi a quo genitus est. Sed quid fecit? Propter nos «semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.» Haec est sessio ipsius. Sed audi resurrectionem: «Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen» 20Philipp. II, 6-9 . Jam vos ad illud nomen festinatis; «surgite,» sed «posteaquam sedistis.» Surgere vultis, sed primo sedete: et surgens ab humilitate, pervenis ad regnum. Nam si praeripis regnum, cadis a regno antequam surgas. «Potestis bibere,» inquit, «calicem quem ego bibiturus sum?» Et illi: «Possumus.» Et ille: «Calicem,» inquit, «meum bibetis; sedere autem ad dexteram, vel ad sinistram meam,» ait, «non est meum dare vobis: aliis paratum est a Patre meo» 21Matth. XX, 22, 23 . Quid est, «non est meum dare vobis?» Non est meum dare superbis; hoc enim adhuc erant. Sed si vultis illud accipere, nolite esse quod estis. «Aliis paratum est;» et vos alii estote, et vobis paratum est. Quid est, Alii estote? Prius humiliamini, qui jam vultis exaltari. Intellexerunt ergo humilitatem profuturam sibi, et correcti sunt. Ergo et nos hoc audiamus, quia hoc dicit psalmus iste: «Surgite posteaquam sedistis.»

Notes

  1. 16. Matth. XIX, 28
  2. 17. Joan. IV, 6
  3. 18. I Cor. I, 25
  4. 19. Psal. CXXXVIII, 2
  5. 20. Philipp. II, 6-9
  6. 21. Matth. XX, 22, 23