TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 2.] Posuerunt, inquit, morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Quod dictum est, morticina, hoc repetitum est, carnes; et quod dictum est, servorum tuorum, hoc repetitum est, sanctorum tuorum: illud tantummodo variatum est, volatilibus coeli, et bestiis terrae. Melius sane interpretati sunt qui morticina posuerunt, quam sicut quidam mortalia. Morticina enim non dicuntur nisi mortuorum; mortalia vero etiam vivorum corporum nomen est. Cum ergo, sicut dixi, ad agricolam suum spiritus martyrum velut poma transissent, morticina eorum et carnes eorum posuerunt volatilibus coeli, et bestiis terrae: quasi quidquam eorum resurrectioni deperiret, ex occultis naturae sinibus totum redintegraturo illo, cui et capilli nostri numerati sunt 34Matth. X, 30.

Notes

  1. 34. Matth. X, 30