TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Audituri autem estis verba quae de Domino nostro Jesu Christo indigne accipiuntur, et putabit parum intelligens temere me dixisse Christi esse personam in hoc psalmo. Quomodo enim potest de Domino nostro Jesu Christo, de illo agno immaculato, de illo in quo solo non est inventum peccatum, qui solus verissime dicere potuit, «Ecce venit princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet» 6Joan. XIV, 30 , id est, nullam culpam, nullum reatum; qui solus, quod non rapuit, exsolvebat 7Psal. LXVIII, 5 ; qui solus innocentem sanguinem fudit, Filius Dei unicus carnem accipiens, non qua ipse minueretur, sed qua nos augeret: quomodo ergo de ista persona recte accipitur, «Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea, ut non declines cor meum in verba maligna ad excusandas excusationes in peccatis?» Manifestissime quippe iste est sensus: Custodi, Domine, os meum janua quadam et ostio praecepti tui, ut in verba maligna non declinetur cor meum. Quae verba maligna? Quibus excusantur peccata. Ne, inquit, peccata mea malim excusare, quam accusare. Haec verba in ipsum Dominum nostrum Jesum Christum non cadunt. Quae enim ille peccata commisit, quae confiteri potius quam defendere debuisset? Nostra verba ista sunt. Certe Christus loquitur. Si nostra verba sunt, quomodo Christus loquitur? Et ubi est ebaritas de qua loquebar? Nescitis quia ipsa unum nos fecit in Christo? Charitas clamat ad Christum de nobis, Charitas clamat de Christo pro nobis. Quomodo charitas clamat ad Christum de nobis? «Et erit, omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit» (Joel II, 32) . Quomodo charitas de Christo pro nobis? «Saule, Saule, quid me persequeris» 8Act. IX, 4 ? «Vos,» inquit Apostolus, «estis corpus Christi et membra» 9I Cor. XII, 27 . Si ergo ille caput, nos corpus, unus homo loquitur; sive caput loquatur, sive membra, unus Christus loquitur. Et capitis est proprium loqui etiam in persona membrorum. Ipsam nostram consuetudinem advertite. Primo quomodo loqui in membris nostris non potest nisi caput: jam vero caput nostrum quomodo loquatur in persona omnium membrorum, advertite. In angusto tibi pedem aliquis calcat: Calcas me, dicit caput. Vulneravit tibi aliquis manum: Vulnerasti me, dicit caput. Caput tuum nullus tetigit, sed loquitur unitas compaginis corporis tui. Omnium membrorum tuorum personam illa, quae in capite est, lingua suscepit, ipsa pro omnibus verbo fungitur. Sic ergo audiamus Christum loquentem; sed unusquisque agnoscat ibi vocem suam, tanquam haerens in Christi corpore. Aliquando enim dicturus est verba in quibus nullus nostrum inveniat personam suam, sed ad solum caput pertineant; non se tamen separat ex verbis nostris et ad sua propria tollit, vel a suis propriis non ad nostra redit. De ipso enim et de Ecclesia dictum est: «Erunt duo in carne una» 10Gen. II, 24 . Unde et ipse in Evangelio dicit de hac ipsa re: «Jam igitur non sunt duo, sed una caro» 11Matth. XIX, 6 . Haec nova non sunt; a vobis semper audita sunt: sed per occasiones necesse est commemorentur, primo quia ipsae Scripturae quas tractamus, ita sibi sunt innexae, ut multa in multis repetantur; et utile est. Cura enim mundi spinas habet, et offocat semina; oportet saepius a Domino commemorari quod cogit mundus oblivisci.

Notes

  1. 6. Joan. XIV, 30
  2. 7. Psal. LXVIII, 5
  3. 8. Act. IX, 4
  4. 9. I Cor. XII, 27
  5. 10. Gen. II, 24
  6. 11. Matth. XIX, 6