TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Adorabimus» «in loco ubi steterunt pedes ejus.» Cujus pedes? Domini, an ipsius domus Domini? Domus enim Domini est, ubi dicit quia debet adorari. «Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.» Praeterquam domum suam, non exaudit Deus ad vitam aeternam. Ille enim ad domum Dei pertinet, qui est in charitate compaginatus lapidibus vivis. Qui autem charitatem non habuerit, ruinam facit; et illo ruente domus stat. Nemo enim minetur domui, ubi esse quasi lapis coepit, si ruere voluerit, quasi aliquid domui noceat. Sic enim superbierat et primus populus Judaeorum, dicens, Neque enim fraudaturus est Deus patrem Abraham, cui promisit tanta de semine ejus: et faciebant omnia mala tanquam securi de pollicitatione Dei, quod non pro illorum meritis qui scelera faciebant, sed pro meritis Abrahae parceret eis, et qualescumque malos filios Abrahae congregaret in domum suam ad vitam aeternam. Sed quid Joannes? «Generatio,» inquit, «viperarum.» Quando ad illum venerunt ipsi filii Abrahae, ut baptizarentur in aqua poenitentiae, non eis dixit, Generatio Abrahae, sed «viperarum.» Tales enim erant, quales quos imitabantur; non filii Abrahae, sed filii Amorrhaei, Chananaei, Gergesaei, Jebusaei, et omnium qui offenderunt Deum: ipsorum filii erant, quia ipsorum facta sectabantur. «Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructum dignum poenitentiae. Et ne dixeritis, Patrem habemus Abraham. Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae» 15Matth. III, 7-9 . Nescio quos lapides tunc videbat in campis saltuum, unde suscitati sunt filii Abrahae. Filii enim magis qui fidem imitati sunt, quam qui de carne nati sunt. Nemo ergo minetur domui Dei, quasi dicat: Subtraho me, et ruet domus. Bonum est enim illi ut coaedificetur, et habeat charitatem. Nam si ipse ruerit, stabit domus. Itaque, fratres, in his est domus Dei, quos praedestinavit et praescivit perseveraturos: de illis dictum est, «Ubi steterunt pedes ejus.» Sunt enim qui non perseverant, nec stant pedes ejus in eis. Non sunt ergo ipsi Ecclesia; non ipsi pertinent ad illud modo tabernaculum, tunc domum. Sed ubi steterunt pedes ejus? «Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum.» In his in quibus charitas refrigescit, non stant pedes ejus. Sed quid secutus est? «Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit» 16Matth. XXIV, 12, 13 . Ecce in quibus steterunt pedes ejus: in eo loco adora, id est, de talibus esto in quibus steterunt pedes Domini.

Notes

  1. 15. Matth. III, 7-9
  2. 16. Matth. XXIV, 12, 13