Tibi derelictus est pauper. Ideo enim pauper est, id est, omnia hujus mundi temporalia bona contempsit, ut tu sis tantum spes ejus. Pupillo tu eris adjutor; id est, ei cui moritur pater hic mundus, per quem carnaliter genitus est, et jam potest dicere: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo 57Gal. VI, 14 . Talibus enim pupillis pater fit Deus. Docet quippe Dominus pupillos fieri discipulos suos, quibus dicit: Ne vobis dicatis patrem in terris 58Matth. XXIII, 9 . Cujus rei exemplum praebuit prior ipse dicendo: Quae mihi mater, aut qui fratres 59Id. XII, 48 Unde volunt quidam perniciosissimi haeretici asserere, non eum habuisse matrem: nec vident esse consequens si haec verba attendant, ut nec discipuli ejus patres habuerint; quia sicut ipse dixit, Quae mihi mater est, sic illos docuit, cum ait: Nolite vobis dicere patrem in terris.