TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed quid de illis ait? Non dimidiabunt dies suos. Quid est, Non dimidiabunt dies suos? Non proficient quantum putant: intra tempus quod sperant, peribunt. Ipse est enim perdix ille, de quo dictum est: In dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis suis erit insipiens 73Jerem. XVII, 11 . Proficiunt, sed ad tempus. Quid enim ait Apostolus? Maligni autem homines et seductores proficient in pejus, ipsi errantes, et alios in errorem mittentes. Caecus autem caecum ducens, simul in foveam cadunt 74Matth. XV, 14. Merito cadunt in puteum corruptionis. Quid ergo ait? Proficient in pejus; non tamen diu. Nam paulo ante dixit, Sed ultra non proficient: hoc est, non dimidiabunt dies suos. Sequatur Apostolus, et dicat quare: Dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit 75II Tim. III, 9, 13 . Viri sanguinum et dolositatis non dimidiabunt dies suos. Ego autem in te sperabo, Domine. Merito autem illi non dimidiabunt dies suos, quia in homine speraverunt. Ego autem a diebus temporalibus perveni ad diem aeternam. Quare? Quia in te speravi, Domine.

Notes

  1. 73. Jerem. XVII, 11
  2. 74. Matth. XV, 14
  3. 75. II Tim. III, 9, 13