TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Deinde quae pro ipsa impietate recipiant, incipit prophetare; et eo modo illa dicit, tanquam ulciscendi cupiditate optet ut fiant; cum dicantur futura certissima veritate, et per Dei justitiam super tales digne ventura. Quem modum futura praedicendi, velut specie male optandi, quidam non intelligentes, putant odium odio, et malo animo malum animum reddi: quoniam revera paucorum est dignoscere, quomodo placeat poena iniquorum accusatori inimicitias exsaturare cupienti, et quam longe alio modo placeat judici recta voluntate peccata punienti. Ille quippe reddit malum pro malo; iste autem etiam cum vindicat, non reddit malum pro malo, quoniam justum reddit injusto: quod autem justum est, utique bonum est. Punit ergo non delectatione alienae miseriae, quod est malum pro malo; sed dilectione justitiae, quod est bonum pro malo. Itaque nec lumini Scripturarum calumnientur caeci, opinantes quod Deus peccata non puniat; nec quasi malum pro malo reddat, sibi blandiantur injusti. Audiamus ergo deinde quid divinus sermo contexat; et in verbis quasi mala optantis, intelligamus praedicta prophetantis; et Deum justa retribuentem, sublevata in ejus aeternam legem mente cernamus.