TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 17.] Fac mecum signum in bono.» Quod signum, nisi resurrectionis? Dominus dicit: «Generatio haec prava et amaricans signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et filius hominis in corde terrae» 77Matth. XII, 39 et 40 . Ergo cum capite nostro jam factum est signum in bono: dicat et unusquisque nostrum, «Fac mecum signum in bono;» quia in novissima tuba, in adventu Domini, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur 78I Cor. XV, 52 . Erit hoc signum in bono. «Fac mecum signum in bono, ut videant qui me oderunt, et confundantur.» In judicio confundentur perniciose, qui modo nolunt confundi salubriter. Modo ergo confundantur; accusent vias suas malas, teneant viam bonam: quia nemo nostrum vivit sine confusione, nisi prius confusus reviviscat. Praebet illis Deus modo aditum salubris confusionis, si non contemnant medicinam confessionis: si autem modo nolunt confundi, tunc confundentur, quando deducent eos ex adverso iniquitates eorum 79Sap. IV, 20 . Quomodo confundentur? Quando dicent, «Hi sunt quos aliquando habuimus in risum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam eorum aestimabamus insaniam: quomodo computati sunt inter filios Dei? Quid nobis profuit superbia?» Tunc dicent: modo dicant, et salubriter dicunt. Convertatur enim unusquisque ad Deum humilis, et modo dicat, Quid mihi profuit superbia? et audiat ab Apostolo, «Quam enim gloriam habuistis in his, in quibus nunc erubescitis» 80Rom. VI, 21 ? Videtis esse et modo confusionem salubrem in loco poenitentiae; tunc autem seram, inutilem, infructuosam. «Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra» 81Sap. 5, 3-9 . Quid enim? quando hic vivebas, non videbas quia transiebant ista omnia tanquam umbra? Tunc relinqueres umbram, et esses in luce; non postea diceres, «Transierunt omnia velut umbra,» quando ab umbra in tenebras iturus es. «Fac mecum signum in bono, ut videant qui me oderunt, et confundantur.»

Notes

  1. 77. Matth. XII, 39 et 40
  2. 78. I Cor. XV, 52
  3. 79. Sap. IV, 20
  4. 80. Rom. VI, 21
  5. 81. Sap. 5, 3-9