Potest et sic convenientissime intelligi, Suscipiant montes pacem populo, ut pacem intelligamus in reconciliatione qua Deo reconciliamur: montes quippe eam suscipiunt populo ejus. Hoc Apostolus ita testatur: Vetera transierunt; ecce facta sunt nova: omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis. Ecce quomodo suscipiunt montes pacem populo ejus. Deus enim erat in Christo, mundum reconcilians sibi; non reputans illis delicta eorum, et ponens in nobis verbum reconciliationis. In quibus, nisi in montibus qui suscipiunt pacem populo ejus? Quocirca legati pacis subsequenter adjungunt, et dicunt: Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo reconciliari Deo 30II Cor. V, 17-20 . Hanc pacem suscipiunt montes populo ejus, id est, praedicationem legationemque pacis ejus: colles autem justitiam; hoc est obedientiam, quod est in hominibus et in omni rationali creatura omnis justitiae origo atque perfectio; ita ut duorum hominum, id est, Adam qui fuit caput mortis nostrae, et Christi qui est caput salutis nostrae, haec commendetur magna distinctio: quia sicut per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita et per obedientiam unius hominis, justi constituentur multi 31Rom. V, 19 . Suscipiant ergo montes pacem populo, et colles justitiam; ut hoc modo utrisque concordantibus, fiat quod scriptum est, Justitia et pax osculatae sunt se 32Psal. LXXXIV, 11 . Quod vero alii codices habent, Suscipiant montes pacem populo, et colles: utrosque praedicatores evangelicae pacis intelligendos puto; sive praecedentes, sive subsequentes. In his autem codicibus illud sequitur: In justitia judicabit pauperes populi. Sed illi magis codices approbantur, qui habent quod supra exposuimus, Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam. Aliqui autem habent, populo tuo; aliqui non habent tuo, sed tantummodo populo.