TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 18.] O homo, rides jam procul dubio quod fecisti, si a quo factus es agnovisti. De illis autem qui non agnoverunt, quid dicitur? «Similes illis sint omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in illis.» Et creditis, fratres, exprimi in eis quamdam similitudinem idolorum, non quidem in carne eorum, sed in interiore homine eorum. Nam aures habent, et non audiunt: ad illos quippe clamat Deus, «Qui habet aures audiendi, audiat» 55Matth. XI, 15 . Oculos habent, et non vident: habent enim oculos corporis, sed non habent oculos fidei. Denique impletur haec prophetia per omnes gentes: videte quomodo dictum sit per prophetam. Nihil allegoricum, nihil figuratum commemoro: propriam, expressam, simplicem, manifestam audite prophetiam praedictam, videte completam. «Praevaluit,» inquit, «Dominus adversus eos;» propheta dicit Sophonias. Adversus repugnantes, adversus rebellantes, et de occisione fidelium martyres facientes, sed tamen nescientes; «Praevaluit Dominus adversus eos.» Et quomodo praevaluit? In Ecclesia sua videmus quia praevaluit adversus eos. Volebant paucos Christianos exstinguere, occidere; sanguinem fuderunt: de sanguine occisorum tanti exsurrexerunt, a quibus illi interfectores martyrum superarentur. Tamen et modo quaerunt ubi abscondant idola sua, qui primo Christianos propter idola trucidabant. Nonne praevaluit adversus eos Dominus? Vide si facit quod sequitur, «Praevaluit Dominus adversus eos.» Et quid fecit? «Exterminavit omnes deos Gentium terrae; et adorabunt eum unusquisque de loco suo, omnes insulae Gentium» 56Sophon. II, 11 . Quid est hoc? Nonne praedictum erat? nonne completum est? nonne ut legitur, sic videtur? Et illi qui remanserunt, oculos habent, et non vident; nares habent, et non odorant. Non sentiunt illum odorem: «Christi bonus odor sumus,» sicut dicit Apostolus, «in omni loco» 57II Cor. II. 15 . Quid prodest, quia nares habent, et non odorant tam suavem odorem Christi? Vere in illis factum est, et vere de illis dictum est, «Similes illis sint omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.»

Notes

  1. 55. Matth. XI, 15
  2. 56. Sophon. II, 11
  3. 57. II Cor. II. 15