TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Date gloriam laudi ejus. Totam intentionem nostram in laudem Dei mittit; nihil nobis relinquit unde laudemur. Gloriemur inde magis, et gaudeamus; illi inhaereamus, in illo laudemur. Audistis cum legeretur Apostolus: Videte vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed stulta mundi elegit Deus ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia; et ignobilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, tanquam quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur 9I Cor. I, 26-28 . Quid voluit dicere? quid voluit ostendere? Descendit Dominus Deus noster Jesus Christus reparare genus humanum, et dare gratiam suam omnibus intelligentibus quia gratia illius est, non merita eorum; et ne quaelibet persona gloriaretur in carne, infirmos elegit. Nam inde non est electus etiam ille Nathanael. Quid enim tibi videtur, ut publicanum in telonio sedentem eligeret Matthaeum 10Matth. IX, 9, et non eligeret Nathanael cui perhibuit testimonium ipse Dominus, dicens: Ecce verus Israelita, in quo dolus non est? Intelligitur ergo Nathanael iste doctus fuisse in Lege. Non quia doctos non erat electurus: sed si ipsos primo elegisset, doctrinae suae merito se electos putarent; ita illorum scientia laudaretur, et laus Christi gratiae minueretur. Perhibuit testimonium tanquam bono fideli, in quo dolus non erat; sed tamen eum non assumpsit inter illos discipulos, quos primum idiotas elegit. Et unde intelligimus quod ille peritus erat Legis? Quando audivit ab uno ex eis qui secuti erant Dominum, dicente, Invenimus Messiam, quod interpretatur Christus, quaesivit unde; et dictum est, A Nazareth: et ille, A Nazareth potest aliquid boni esse. Procul dubio, qui intellexit quia a Nazareth potest aliquid boni esse, peritus erat Legis, et bene Prophetas inspexerat. Novi esse in illis verbis aliam pronuntiationem; sed a prudentioribus non est approbata: ut quasi desperasse videretur ille, cum audiens dixisset, A Nazareth potest aliquid boni esse? id est, numquid potest? Sic pronuntiando quasi desperaret. Sequitur autem ibi, Veni, et vide 11Joan. I, 41-47 . Haec verba, id est, Veni, et vide, utramque possunt pronuntiationem sequi. Si dicas, quasi non credens, A Nazareth potest aliquid boni esse? respondetur, Veni, et vide quod non credis. Rursus si dicas confirmans, A Nazareth potest aliquid boni esse; respondetur, Veni, et vide quam vere sit bonum quod nuntio a Nazareth; et quam recte credas, veni, et experire. Hinc tamen existimatur doctus ille in Lege fuisse, quia non est electus inter discipulos ab illo qui stulta mundi prius elegit; cum tantum el perhibuerit testimonium Dominus dicens: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Elegit ergo Dominus postea et oratores; sed illi superbirent, si non prius eligeret piscatores: elegit divites; sed dicerent merito divitiarum suarum se electos esse, nisi primo elegisset pauperes: elegit imperatores postea; sed melius est ut Romam cum venerit imperator, deposito diademate, ploret ad memoriam piscatoris, quam ut piscator ploret ad memoriam imperatoris. Infirma enim mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi elegit, et ea quae non sunt, tanquam quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur. Et quid sequitur? Conclusit Apostolus: Ut non glorietur coram Deo omnis caro. Videte quemadmodum nobis abstulit gloriam, ut daret gloriam: abstulit nostram, ut daret suam; abstulit inanem, ut daret plenam; abstulit nutantem, ut daret solidam. Quanto ergo gloria nostra fortior et firmior, quia in Deo est! Non ergo in te debes gloriari; prohibuit veritas: sed quod ait Apostolus, hoc praecepit veritas, Qui gloriatur, in Domino glorietur 12I Cor. I, 29, 31 . Date ergo gloriam laudi ejus. Nolite imitari Judaeos, qui quasi meritis suis volebant tribuere justificationes suas, et invidebant Gentibus accedentibus ad gratiam evangelicam, ut peccata omnia donarentur eis; quasi illi non haberent quod sibi donaretur; jam, quasi boni operarii, mercedem exspectantes. Et cum adhuc aegroti essent, sanos se esse putabant, et inde periculosius aegrotabant. Nam si vel mitius aegrotassent, non quasi phrenetici medicum occidissent. Date gloriam laudi ejus.

Notes

  1. 9. I Cor. I, 26-28
  2. 10. Matth. IX, 9
  3. 11. Joan. I, 41-47
  4. 12. I Cor. I, 29, 31