Hic autem vere intellexit quam misericordiam deprecetur a Deo. Domine, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes: id est, misericordia quaedam quam donas sanctis tuis, coelestis est, non terrena; aeterna est, temporalis non est. Et quomodo illam potuisti annuntiare hominibus? Quia veritas tua usque ad nubes. Nam quis posset nosse coelestem misericordiam Dei, nisi annuntiaret Deus hominibus? Quomodo illam annuntiavit? Mittendo veritatem suam usque ad nubes. Quae sunt nubes? Praedicatores verbi Dei. Unde quodam loco Deus iratus est cuidam vineae. Intelligit enim, quantum puto, Charitas Vestra, audivit Isaiam prophetam, ubi dicit de quadam vinea: Exspectavi ut faceret uvam, fecit autem spinas. Et ne quis putaret de vinea ista visibili dicere, sic conclusit: Vinea autem Domini Sabaoth, domus Israel est; et homo Juda, novellum dilectum. Ergo ipsam vineam increpabat, quam exspectavit ut faceret uvam, fecit autem spinas. Et quid ait? Mandabo nubibus meis ne pluant super eam. Iratus Deus hoc dixit: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam 20Isai. V, 4, 6, 7 : et vere factum est. Missi sunt enim praedicatores Apostoli. Sic habemus in Actibus Apostolorum, quia apostolus Paulus volebat praedicare Judaeis, et invenit ibi non uvam, sed spinas: coeperunt enim pro bonis mala reddere, et persequi. Et ait, tanquam implens quod dictum est, Mandabo nubibus meis ne pluant super eam: Ad vos missi eramus, sed quia respuistis verbum Dei, ecce convertimur ad Gentes 21Act. XIII, 46 . Ergo impletum est, Mandabo nubibus meis ne pluant super eam. Usque ad nubes veritas venit: ideo nobis potuit nuntiari misericordia Dei quae in coelo est, et non in terra. Et revera, fratres, nubes sunt praedicatores verbi veritatis. Quando minatur per praedicatores Deus, tonat per nubes. Quando miracula facit per praedicatores Deus, coruscat per nubes, terret per nubes, et irrigat per pluviam. Praedicatores ergo isti, per quos praedicatur Evangelium Dei, nubes Dei sunt. Speremus ergo misericordiam, sed illam quae in coelo est.