TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 14-18.] Dixerunt enim magni de domo Aaron, «Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros». Et ita factum est. Accesserunt enim etiam de lapidibus suscitati filii Abraham 40Matth. III, 9 : accesserunt oves quae non erant de hoc ovili, ut fieret unus grex et unus pastor 41Joan. X, 16 : accessit fides omnium gentium, et crevit numerus non solum sapientium antistitum, sed etiam obedientium populorum; adjiciente Domino non solum super patres, qui ad illum in Christo caeteros imitaturos praeirent, sed etiam super filios eorum, qui patrum pia vestigia sequerentur. Nam sic ait ille his quos per Evangelium in Christo genuerat: «Imitatores mei estote, sicut et ego Christi» 42I Cor. IV, 15 et 16 . Adjecit itaque Dominus, non solum super montes gestientes sicut arietes, sed etiam super colles gestientes sicut agnos ovium. 11. Proinde his utrisque magnis et pusillis, montibus et collibus, arietibus et agnis dicit Propheta quod sequitur: «Benedicti vos Domino, qui fecit coelum et terram.» Tanquam diceret, Benedicti vos Domino, qui vos fecit coelum in magnis, terram in pusillis: sed coelum non istud visibile, plenum luminaribus ad hos oculos pertinentibus. «Coelum» enim «coeli Domino;» qui erexit et sublimavit quorumdam sanctorum mentes in tantum, ut nulli hominum, sed ipsi Deo suo docibiles fierent: in cujus coeli comparatione quidquid carneis oculis cernitur, terra dicenda est; quam «dedit filiis hominum,» ut ejus consideratione sive ab ea parte quae super illustrat, sicut est hoc quod dicitur coelum, sive ab ea quae subter illustratur, cui proprie terra nomen est, cum totum sicut commemoravimus, in illius comparatione quod coelum coeli dicitur, terra sit; «terram» ergo istam totam «dedit filiis hominum,» ut ejus consideratione, quantum possunt, conjiciant Creatorem, quem infirmis adhuc cordibus sine isto conjecturae adminiculo videre non possunt.

Notes

  1. 40. Matth. III, 9
  2. 41. Joan. X, 16
  3. 42. I Cor. IV, 15 et 16