TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 2.] Ipse itaque inquietudinem quam patiebatur, narrat et commendat Deo, nescio quid gravius timens quam erat ubi erat. Nam quia in malo est, aperte dicit, nec interprete opus est, nec suspicione, nec conjectura: in quo malo sit, non dubitatur ex ejus verbis, nec opus est ut quaeramus, sed ut quod dicit intelligamus. Et nisi pejus aliquid timeret, quam erat illud quo tenebatur, non sic inciperet: Domine, ne in indignatione tua arguas me, neque in ira tua emendes me. Futurum est enim ut quidam in ira Dei emendentur, et in indignatione arguantur. Et forte non omnes qui arguuntur emendabuntur: sed tamen futuri sunt in emendatione quidam salvi. Futurum est quidem, quia emendatio nominata est: sic tamen quasi per ignem. Futuri autem quidam qui arguentur, et non emendabuntur. Nam utique arguet eos quibus dicet, Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non potastis me: et caetera quae ibi prosequens, quamdam inhumanitatem et sterilitatem increpitat malis ad sinistram constitutis, quibus dicitur, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus 4Matth. XXV, 41, 42 . Haec iste graviora formidans, excepta vita ista, in cujus malis plangit et gemit, rogat et dicit: Domine, ne in indignatione tua arguas me. Non sim inter illos quibus dicturus es: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Neque in ira tua emendes me: ut in hac vita purges me, et talem me reddas, cui jam emendatorio igne non opus sit, propter illos qui salvi erunt, sic tamen quasi per ignem. Quare; nisi quia hic aedificant supra fundamentum ligna, fenum, stipulam? Aedificarent autem aurum, argentum, lapides pretiosos, et de utroque igne securi essent; non solum de illo aeterno qui in aeternum cruciaturus est impios, sed etiam de illo qui emendabit eos qui per ignem salvi erunt. Dicitur enim, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem 5I Cor. III, 12, 15 . Et quia dicitur, salvus erit, contemnitur ille ignis. Ita plane quamvis salvi per ignem, gravior tamen erit ille ignis, quam quidquid potest homo pati in hac vita. Et nostis quanta hic passi sunt mali, et possunt pati: tamen tanta passi sunt, quanta potuerunt pati et boni. Quid enim quisque maleficus, latro, adulter, sceleratus, sacrilegus pertulit legibus, quod non pertulit martyr in confessione Christi? Ista ergo quae hic sunt mala, multo faciliora sunt: et tamen videte quemadmodum ea homines ne patiantur, quidquid jusseris faciunt. Quanto melius faciunt quod jubet Deus, ne illa graviora patiantur?

Notes

  1. 4. Matth. XXV, 41, 42
  2. 5. I Cor. III, 12, 15