[«vers. 8-12.»] Videmus ergo haec in creatura ista; laudamus, miramur, benedicimus Deum: videamus quae fecit in hominibus propter populum suum. «Qui percussit primogenita Aegypti.» Etenim illa divina dicta sunt quae amares, et non erant dicta quae timeres: attende, quia et quando irascitur, facit quod vult. «Percussit primogenita Aegypti, ab homine usque ad pecus. Immisit signa et prodigia in medio tui, Aegypte.» Nostis, legistis quanta per Moysen fecerit manus Domini in Aegypto ad terrendos, ad contundendos, ad dejiciendos superbos Aegyptios. «In Pharaone et in omnibus servis ejus.» Parum est in Aegypto; quid posteaquam eductus est inde populus? «Qui percussit gentes multas:» quae possidebant terram quam volebat Deus dare populo suo. «Et occidit reges fortes; Seon regem Amorrhoeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan.» Omnia ista quomodo commemorat breviter Psalmus, sic ea legimus in aliis Libris dominicis, et magna ibi manus Domini. Quando tu vides quae facta sunt in impios, cave ne fiant in te: ad hoc enim in illos facta sunt, ut tu transires, et eos non imitareris, et talia non patereris. Tamen vide quia flagellum Domini est super omnem carnem. Ne putes te non videri quando peccas, ne putes te contemni, ne putes Dominum dormire: attende exempla beneficiorum Dei, cum ea recolis; et cum vindictam Dei recolis, time. Omnipotens est, et ad consolandum, et ad castigandum. Ideo sunt ista utilia cum leguntur. Quando autem pius videt quod passus est impius, purgat se ab omni impietate, ne veniat et ipse in talem poenam talemque vindictam. Bene ergo haec accepistis. Quid deinde fecit Deus? Expulit impios: «Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel servo suo.»