TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 5-10.] Sed quid est, «Qui fecit mirabilia magna solus?» an quia multa mirabilia per Angelos et per homines fecit? Sunt quaedam magna quae solus Deus facit, et ipsa exsequitur dicens, «Qui fecit coelos in intellectu, Qui firmavit terram super aquas, Qui fecit luminaria magna solus:» ideo et hic addidit, «solus.» quia caetera mirabilia quae dicturus est, per homines fecit. Cum enim dixisset, «Qui fecit luminaria magna solus;» quae sint eadem luminaria, secutus aperuit, «Solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis.» Deinde incipit dicere quae per Angelos vel per homines fecerit: «Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum;» et caetera. Universam igitur creaturam, non utique Deus per aliquam creaturam, sed solus fecit. Cujus creaturae quasdam partes excellentiores commemoravit, ex quibus universa cogitaremus, intelligibiles coelos et visibilem terram: et quoniam sunt etiam coeli visibiles, commemoratis eorum luminaribus totum coeleste corporeum ut ab ipso factum acciperemus, admonuit.