TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 40.] Petierunt», «et venit coturnix.» Non coturnicem concupiverunt, sed carnes. Quia vero et coturnix caro est, et in isto psalmo non loquitur de amaricatione illorum in quibus non est beneplacitum Deo, sed de fide electorum, quod est verum semen Abrahae; ipsi intelligendi sunt petisse ut veniret unde amaricantium murmur opprimeretur. Jam in versu qui sequitur, «Et pane coeli saturavit eos,» manna quidem non nominavit, sed nulli obscurum est qui illas litteras legit.