Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Ipsum regem tuum Deum tuum adorabunt filiae Tyri in muneribus. Filiae Tyri, filiae Gentium: a parte ad totum. Tyrus vicina huic terrae ubi prophetia erat, significabat Gentes credituras Christo. Inde erat illa Chananaea, quae primo canis est appellata, Nam ut noveritis quia inde erat, Evangelium sic loquitur: Secessit in partes Tyri et Sidonis, et ecce mulier Chananaea de finibus illis egressa clamabat, et caetera quae ibi narrantur. Quae primo canis erat apud patrem suum et in populo suo, clamando et veniendo ad istum regem, decora facta credendo in illum, quid meruit audire? O mulier, magna est fides tua 84Matth. XV, 21-28 . Concupivit rex speciem tuam. Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Quibus muneribus? Sic ad se vult veniri rex iste, et thesauros suos impleri vult: et ipse donavit unde impleantur, et a vobis impleantur. Veniant, inquit, adorent eum in muneribus. Quid est, in muneribus? Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et rubigo exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur: sed thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque fur neque tinea corrumpit. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum 85Id. VI, 19-21 . Venite cum muneribus: Date eleemosynas, et omnia munda sunt vobis 86Luc. XI, 41 . Venite cum muneribus ad eum qui dicit: Misericordiam volo magis quam sacrificium 87Osee VI, 6, et Matth. IX, 13 . Ad illud templum quod erat ante umbra futuri, veniebatur cum tauris et arietibus, cum hircis, cum diversis quibusque animalibus aptis ad sacrificium, ut in illo sanguine aliud fieret, aliud significaretur. Modo jam ipse sanguis, quem figurabant illa omnia, venit: venit Rex ipse, et ipse munera vult. Quae munera? Eleemosynas. Ipse est enim judicaturus, et ipse munera imputabit quibusdam. Venite, inquit, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Quare? Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; nudus fui, et vestistis me; hospes, et adduxistis me; infirmus et in carcere, et visitastis me. Haec sunt munera in quibus adorant filiae Tyri regem: quia cum dicerent, Quando te vidimus? ille qui et sursum est et deorsum, propter ascendentes et descendentes, Cum uni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 88Matth. XXV, 34-40 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 84. Matth. XV, 21-28
- 85. Id. VI, 19-21
- 86. Luc. XI, 41
- 87. Osee VI, 6, et Matth. IX, 13
- 88. Matth. XXV, 34-40