TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 22.] Ortus est sol.» Qui dixit, «Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam; agnovit occasum suum,» et posuit eam; «ortus est sol,» et recepit eam. «Ortus est sol,» quia occidit sol, sed non exstinctus est sol. Adhuc eis qui non intelligunt Christum, ipsa nox est; adhuc eis sol ortus non est: instent, ut intelligant, ne rapiantur a rugiente leone. Nam ecce quibus ortus est, non eos audent invadere catuli leonum. Sequitur enim: «Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis cubabunt.» Magis magisque ubi oritur sol iste, ut intelligatur ab orbe terrarum, et clarificetur Christus in toto mundo, congregantur catuli leonum; illa daemonia recedunt a persecutione Ecclesiae, quae instigabant persequi domum Dei, operando in filiis diffidentiae. Nam dictum est: «Secundum principem potestatis aeris, qui nunc operatur in filiis infidelitatis» 195Ephes. II, 2 . Modo jam quia nemo eorum persequi audet Ecclesiam, «ortus est sol, et congregati sunt.» Et ubi sunt? «Et in cubilibus suis cubabunt.» Cubilia eorum, corda infidelium. Quam multi gerunt leones cubantes in cordibus suis? Non inde erumpunt, non faciunt impetum in istam peregrinantem Jerusalem. Quare non faciunt? Quia jam «ortus est sol,» et splendet in toto orbe terrarum.

Notes

  1. 195. Ephes. II, 2