Quid sequitur? Avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge. Duo sunt genera persecutorum; vituperantium, et adulantium. Plus persequitur lingua adulatoris, quam manus interfectoris; nam et ipsam caminum dixit Scriptura. Certe cum de persecutione loqueretur Scriptura, dixit: Tanquam aurum in fornace probavit illos, de martyribus interfectis, et sicut holocausti hostiam accepit illos 19Sap. III, 6 . Audi quia et lingua adulantium talis est: Probatio, inquit, argenti et auri ignis; vir autem probatur per os laudantium eum 20Prov. XXVII, 21 Ignis ille, ignis et iste; de utroque te salvum oportet exire. Fregit te reprehensor, fractus es in fornace tanquam vas fictile. Formavit te verbum, et venit tentatio tribulationis: illud quod formatum est, oportet ut coquatur; si bene formatum est, accedit ignis ut firmet. Unde ille dicebat in passione: Aruit sicut testa virtus mea 21Psal. XXI, 16 . Passio quippe et caminus tribulationis fecerat fortiorem. Rursus si lauderis ab adulantibus et assentantibus, et annueris eis, veluti emens oleum, non tecum portans, sicut quinque virgines insipientes 22Matth. XXV, 3; erit caminus fracturae tuae etiam os laudantium te. Sed sine his non possumus; necesse est ut et intremus in haec, et exeamus inde: intremus in vituperationem aliquam malorum et improborum, intremus et in assentationem aliquam adulatorum; sed exire inde opus est. Rogemus eum de quo dictum est, Custodiat Dominus introitum tuum et exitum tuum 23Psal. CXX, 8 ; ut intrans integer, sic exeas integer. Ait enim et Apostolus: Fidelis est Deus, qui non vos sinat tentari supra quam potestis. Ecce habes ingressum. Non dixit, Non tentemini: qui enim non tentatur non probatur; et qui non probatur, non proficit. Quid ergo optavit? Fidelis Deus, qui non vos sinat tentari supra quam potestis. Audisti ingressum; audi et exitum: Sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis tolerare 24I Cor. X, 13 . Ergo et illi avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge. Quare enim me laudant? Laudent Deum. Quis enim ego sum, ut lauder in me? aut quid ego feci? quid habeo quod non accepi? Si accepisti, inquit, quid gloriaris quasi non acceperis 25Id. IV, 7 ? Avertantur ergo statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge. Tali oleo pingue factum est caput haereticorum 26Psal. CXL, 5, cum dicunt, Ego sum, ego sum, et dicitur illis: Tu, Domine. Acceperunt Euge, euge; secuti sunt Euge, euge: facti sunt duces caeci caecorum sequentium 27Matth. XV, 14. Apertissimis vocibus Donato dicuntur ista cantata: Euge, euge, dux bone, dux praeclare. Et non dixit ille, Avertantur statim, et crubescant qui dicunt mihi: Euge, euge; nec eos corrigere voluit, ut Christo dicerent: Dux bone, dux praeclare. At vero Apostolus reformidans Euge hominum, ut vere laudaretur in Christo, noluit se laudari pro Christo; dicentibusque quibusdam, Ego sum Pauli, respondit in libertate Domini, Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis 28I Cor. I, 12, 13 ? Ergo dicant martyres in persecutione etiam adulantium, Avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 19. Sap. III, 6
- 20. Prov. XXVII, 21
- 21. Psal. XXI, 16
- 22. Matth. XXV, 3
- 23. Psal. CXX, 8
- 24. I Cor. X, 13
- 25. Id. IV, 7
- 26. Psal. CXL, 5
- 27. Matth. XV, 14
- 28. I Cor. I, 12, 13