TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] Quanquam, fratres mei, boni christiani et fidelis etiam in hoc saeculo caro Deo sitit: quia si opus est carni pane, si opus est aqua, si opus est vino, si opus est nummo, si opus est jumento carni huic, a Deo petere debet, non a daemoniis, et idolis, et a nescio quibus potestatibus hujus saeculi. Sunt enim qui, quando famem patiuntur in isto saeculo, dimittunt Deum, et rogant Mercurium, aut rogant Jovem ut det illis, aut quam dicunt Coelestem, aut aliqua daemonia similia: non Deo sitit caro ipsorum. Qui autem Deo sitiunt, undique debent sitire, et anima, et carne: quia et animae Deus dat panem suum, id est verbum veritatis; et carni Deus dat quae necessaria sunt, quia Deus fecit et animam et carnem. Propter carnem tuam rogas daemonia: numquid animam Deus fecit, et carnem tuam daemonia fecerunt? Qui fecit animam, ipse fecit et carnem: qui fecit ambas res, ipse pascit ambas res. Utrumque nostrum Deo sitiat, et ex labore multiplici simpliciter satietur.