TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et haec quidem, ut diximus, prophetatio est, non optatio: sed propter illud quod scriptum est in Apocalypsi, sub ara Dei martyres ad Deum clamare et dicere, Quousque, Domine, non vindicas sanguinem nostrum 54Apoc. VI, 9, 10 ? non est praetereundum quemadmodum accipi oporteat; ne propter exsaturandum odium credantur sancti desiderare vindictam, quod ab eorum perfectione longe abest. Et tamen scriptum est, « Laetabitur justus, cum viderit vindictam impiorum; manus suas lavabit in sanguine peccatoris » 55Psal. LVII, 11: et Apostolus ait, « Non vos ipsos vindicantes, charissimi, sed date locum irae; scriptum est enim, Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus » 56Rom. XII, 19. Nec ipse itaque praecipit ut nolint vindicari, sed ut non se ipsi vindicantes dent locum irae Dei qui dixit, Mihi vindictam, et ego retribuam. Et Dominus in Evangelio viduam proponit in similitudinem, quae vindicari desiderans, judicem interpellabat injustum, qui eam tandem aliquando non justitia ductus, sed taedio victus audivit 57Luc. XVIII, 3-5: hoc autem Dominus proposuit, ut ostenderet multo magis Deum justum cito facturum judicium electorum suorum, qui ad eum clamant die ac nocte. Inde est et ille sub ara Dei martyrum clamor, ut Dei judicio vindicentur. Ubi est ergo illud, « Diligite inimicos vestros, benefacite eis qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos persequuntur » 58Matth. V, 44? ubi est et illud, « Non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto » 59I Petr. III, 9; et, « Nulli malum pro malo reddentes » 60Rom. XII, 17? Si enim malum pro malo non est cuiquam reddendum; non solum factum malum pro facto malo, sed nec votum malum reddendum est pro facto vel voto malo. Reddit autem votum malum, qui etiamsi non ipse vindicat, tamen ut ejus inimicum Deus puniat, expectat atque optat. Quapropter cum et homo justus et homo malus de inimicis suis velint a Domino vindicari, unde discernentur, nisi quia justus et magis cupit inimicum suum corrigi quam puniri; et cum in eum videt a Domino vindicari, non ejus delectatur poena, quia non eum odit, sed divina justitia, quia Deum diligit? Denique si in hoc saeculo in eum vindicatur, vel pro illo etiam laetatur, si corrigitur; vel certe pro aliis, ut eum timeant imitari. Ipse quoque fit melior, non supplicio illius odia sua pascendo, sed errata emendando. Ac per hoc de benevolentia, non de malitia est quod laetatur justus, cum videt vindictam, et manus suas lavat, id est, opera mundiora efficit in sanguine, hoc est in exitio peccatoris; sumens inde non mali alieni gaudium, sed divinae admonitionis exemplum. Si autem in futuro saeculo, ultimo Dei judicio vindicatur, hoc ei placet quod Deo; ne bene sit malis, ne piorum praemiis etiam impii perfruantur: quod utique injustum est, et a regula veritatis, quam justus diligit, alienum. Cum enim nos ad diligendos inimicos Dominus hortaretur, exemplum proposuit Patris nostri qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos 61Matth. V, 45 ; numquid tamen ideo vel temporalibus correptionibus non emendat, vel pertinaciter duros in fine non damnat? Sic ergo inimicus diligatur, ut non displiceat Domini justitia qua punitur; et sic placeat justitia qua punitur, ut non de malo ejus, sed de bono judice gaudeatur. Malevolus vero animus contristatur, si ejus inimicus correctus evaserit poenam: et cum puniri eum videt, vindicari se ita gaudet, ut non justitia Dei quem non diligit, sed illius quem odit, miseria delectetur: et cum Deo dimittit judicium, ut plus noceat Deus quam ipse nocere posset exoptat: et cum dat cibum inimico esurienti, potumque sitienti, malitiose sapit quod scriptum est, Hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput ejus. Agit enim ut amplius aggravet, et ei excitet indignationem Dei, quam carbonibus ignis significari putat; non intelligens illum ignem esse poenitentiae urentem dolorem, quousque caput erectum superbia, beneficiis inimici ad humilitatem salubrem deponitur, et in bono illius hujus malum vincitur. Unde Apostolus vigilanter adjunxit, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum 62Rom. XII, 20, 21 . Quomodo autem potest vincere in bono malum in superficie bonus, et in alto malus; qui opere parcit, et corde saevit; manu mitis, voluntate crudelis? Sic ergo specie poscentis in hoc psalmo futura in impios vindicta prophetatur, ut intelligamus sanctos homines Dei suos inimicos dilexisse, nec cuiquam voluisse nisi bonum, quod est pietas in hoc saeculo, aeternitas in futuro: in poenis autem malorum, non malis eorum, sed Dei bonis judiciis fuisse delectatos; et ubicumque in Scripturis sanctis leguntur in homines odia eorum, odia fuisse vitiorum, quae ipse etiam unusquisque hominum oderit oportet in se, si diligit se.

Notes

  1. 54. Apoc. VI, 9, 10
  2. 55. Psal. LVII, 11
  3. 56. Rom. XII, 19
  4. 57. Luc. XVIII, 3-5
  5. 58. Matth. V, 44
  6. 59. I Petr. III, 9
  7. 60. Rom. XII, 17
  8. 61. Matth. V, 45
  9. 62. Rom. XII, 20, 21