TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 11.] Confitebor tibi in saeculum quoniam fecisti. Quid fecisti? Doech damnasti, David coronasti. Confitebor tibi in saeculum quoniam fecisti. Magna confessio, quoniam fecisti. Quid fecisti, nisi haec ipsa quae supra dicta sunt, ut tanquam oliva fructifera in domo Dei, sperarem in misericordia Dei, in aeternum, et in saeculum saeculi? Tu fecisti: impius justificare se non potest. Sed quis est qui justificat? Credenti, inquit, in eum qui justificat impium 56Id. IV, 5 . Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis 57I Cor. IV, 7 , quasi ex te habeas? Absit ut ego sic glorier, ait iste qui oppositus est contra Doech, qui tolerat Doech in terra, donec emigret ille de tabernaculo, et eradicetur de terra viventium. Non glorior quasi non acceperim, sed in Deo glorior. Et confitebor tibi quoniam fecisti, id est, quia tu fecisti, non ex meritis meis, sed ex misericordia tua. Ego enim quid feci? Si recolas, prius fui blasphemus et persecutor et injuriosus. Tu autem quid fecisti? Sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci 58I Tim. I, 13 . Confitebor tibi in saeculum quoniam fecisti.

Notes

  1. 56. Id. IV, 5
  2. 57. I Cor. IV, 7
  3. 58. I Tim. I, 13