[«vers. 26.] Misit Moysen servum suum, Aaron quem elegit ipsum.» Sufficeret, «quem elegit;» sed nihil in eo quaerendum est, quod additum est, «ipsum.» Locutio Scripturarum est, sicuti est, «In qua habitabunt in ea» 51Num. XIII, 20; et Levit. XVIII, 3, sec. LXX : qua locutione divinae paginae plenae sunt.