[vers. 5.] Posuerunt signa sua, signa; et non cognoverunt. Habebant signa quae ibi ponerent, vexilla sua, aquilas suas, dracones suos, signa Romana; aut etiam statuas suas, quas primo in templo posuerunt; aut forte signa sua, quae audierant a vatibus daemonum suorum. Et non cognoverunt. Quid non cognoverunt? Quia non haberes in me potestatem, nisi tibi data esset desuper 29Joan. XIX, 11 . Non cognoverunt quia non ipsis honor delatus est, ut affligerent, ut caperent, vel everterent civitatem; sed impietas eorum tanquam securis Dei facta est: facti sunt instrumentum irati, non in regnum placati. Facit enim hoc Deus quod plerumque facit et homo. Aliquando iratus homo apprehendit virgam jacentem in medio, fortasse qualecumque sarmentum, caedit inde filium suum; ac deinde projicit sarmentum in ignem, et filio servat haereditatem: sic aliquando Deus per malos erudit bonos, et per temporalem potentiam damnandorum exercet disciplinam liberandorum. Quid enim? putatis, fratres, quia vere sic data est disciplina illi genti, ut omnino periret? Quanti inde postea crediderunt! quanti adhuc credituri sunt! Alia est palea, aliud frumentum; super utrumque tamen intrat tribula: sed sub una tribula aliud comminuitur, aliud purgatur. Quantum bonum nobis Deus praestitit de malo Judae traditoris! De ipsa saevitia Judaeorum quantum bonum praestitum est fidelibus Gentibus! Occisus est Christus, ut esset in cruce quem attenderet qui esset a serpente percussus 30Num. XXI, 8. Sic ergo et isti forte a divinis suis audierant, quia debuerunt ire ad Jerusalem, et capere eam; et cum cepissent atque evertissent eam, dixerunt sibi quod a daemonibus suis factum sit: Posuerunt signa sua, signa; et non cognoverunt. Quid non cognoverunt? Sicut in egressum desuper. Quia nisi desuper egrederetur jussio, nunquam saevientibus Gentibus in Judaeorum populum talia licerent. Sed egressum est desuper, quomodo dicit Daniel: A principio orationis tuae egressus est sermo 31Dan. IX, 23 . Hoc et Dominus ipsi Pilato inflanti se, et ponenti signa sua, signa, et non cognoscenti, et dicenti ad Christum, Mihi non respondes? nescis quia potestatem habeo occidendi te, et potestatem habeo dimittendi te? Et Dominus ad inflatum, tanquam vesicam reflandam pungens: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi data tibi esset desuper 32Joan. XIX, 10, 11 . Sic et hic, Posuerunt signa sua, signa: et non cognoverunt. Quomodo non cognoverunt? Sicut in egressum desuper. Quomodo egressus factus fuerat desuper, ut hoc impleretur, numquid sic illi cognoscere potuerunt?