[«vers. 2.] Jubilate» ergo «Domino», «universa terra.» Numquid modo vocem meam audit universa terra? Et tamen hanc vocem audivit universa terra. Jam jubilat Domino universa terra; et quae adhuc non jubilat, jubilabit. Pertendens enim benedictio, incipiente Ecclesia ab Jerusalem per omnes gentes 1Luc. XXIV, 47 , impietatem ubique prosternit, pietatem ubique construit: et mixti sunt boni malis, et mali per omnem terram, et boni per omnem terram. In malis murmurat omnis terra, in bonis jubilat omnis terra. Quid est ergo jubilare? Multum enim nos attentos facit ad hoc verbum et praesentis psalmi titulus, quia inscribitur, «In confessione.» Quid est, in confessione jubilare? Est alterius cujusdam psalmi sententia dicentis, «Beatus populus qui intelligit jubilationem» 2Psal. LXXXVIII, 16 : profecto magnum aliquid est, quod intellectum beatos facit. Dominus ergo Deus noster beatificator hominum, det mihi intelligere quod dicam, det vobis intelligere quod auditis: «Beatus populus qui intelligit jubilationem.» Curramus ergo ad hanc beatitudinem, intelligamus jubilationem, non eam sine intellectu fundamus. Quid opus est jubilare et obtemperare huic psalmo dicenti, «Jubilate Deo, omnis terra,» et non intelligere jubilationem, ut vox nostra sola jubilet, et cor non jubilet? Sonus enim cordis, intellectus est.