[«vers.» 139.] Sed quid est quod sequitur: «Tabefecit me zelus meus;» vel, sicut alii codices habent, «zelus tuus?» Habent nonnulli etiam, «domus tuae:» et non, «tabefecit me;» sed, «comedit me.» Quod ex alio psalmo, quantum mihi videtur, putatum est emendandum, ubi scriptum est, «Zelus domus tuae comedit me:» quod commemoratum etiam in Evangelio novimus 446Psal. LXVIII, 10; Joan. II, 17 . Simile tamen aliquid est, «tabefecit,» ei quod ibi est, «comedit. Zelus» autem «meus,» quod plures codices habent, nullam ingerit quaestionem: quid enim mirum est si zelo suo quisque tabescit? Quod vero habent aliqui, «zelus tuus,» significat hominem Deo zelantem, non sibi; sed non repugnat si ipse dicatur et «meus.» Nam quid aliud dicit Apostolus, «Aemulor enim vos Deo, aemulatione Dei?» Nam dicendo, «Aemulor vos,» quid, nisi aemulationem demonstrat suam? Sed quia dixit, «Deo,» id est, non sibi, sed Deo; ideo addidit, «aemulatione Dei.» Hanc quippe suo Spiritu fidelibus suis inspirat Deus: amoris enim est, non livoris. Nam quae fuit cura ut hoc Apostolus diceret? «Aptavi enim vos,» inquit, «uni viro virginem castam exhibere Christo: timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit versutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a simplicitate et castitate quae est in Christo» 447II Cor. XI, 2, 3 . Comedebat eum zelus domus Dei, quam tamen zelabat Christo, non sibi. Sponsus enim sibi zelat sponsam suam: amicus autem sponsi non eam sibi zelare debet, sed sponso. Bonus ergo et hujus intelligendus est zelus: causam namque subjungit et dicit, «Quia obliti sunt verborum tuorum inimici mei.» Retribuebant ergo mala pro bonis; quoniam zelabat illos Deo tam vehementer et ardenter, ut eo zelo tabefactum se diceret; illi autem ob hoc in ipsum inimicitias exercebant: quia utique ut Deum amarent volebat, quos amando zelabat. Non ingratus enim gratiae Dei, per quam fuerat ex inimico reconciliatus Deo, etiam ipse suos diligebat inimicos, et eos zelabat Deo, dolens et tabescens quod essent verborum ejus obliti.