TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 7.] Quam autem viam cito cucurrit vis audire? A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus. Postea vero quam excurrit inde, et recurrendo remeavit, misit Spiritum suum. Visae sunt illis super quos venit, linguae divisae velut ignis 34Act. II, 3. Sicut ignis venit Spiritus sanctus, foenum carnis consumpturus, aurum cocturus et purgaturus; sicut ignis venit, et ideo sequitur, Et non est qui se abscondat a calore ejus.

Notes

  1. 34. Act. II, 3