TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 52.] «Memor fui judiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum:» vel, sicut alii codices habent, «et exhortatus sum;» id est, exhortationem accepi. Utrumque enim potuit interpretari de verbo graeco, quod est παρεκλήθην. «A saeculo» ergo ex quo genus humanum sumpsit exordium, «memor fui judiciorum tuorum» super vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem: «et consolatus sum,» quia per haec quoque ostendisti divitias gloriae tuae in vasa misericordiae tuae (Rom, IX, 22 et 23) .