[«vers. 26.] Benedictus» enim «qui venit in nomine Domini.» Maledictus ergo ille qui venit in nomine suo; sicut in Evangelio dicit: «Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis» 23Joan. V, 43 . «Benediximus vos de domo Domini.» Credo quod ista vox magnorum est ad pusillos, eorum scilicet magnorum qui Verbum Deum apud Deum, sicut in hac vita possunt, mente contingunt; et tamen sermonem suum propter parvulos temperant, ut possint sinceriter dicere quod ait Apostolus: «Sive enim mente excessimus Deo, sive temperantes sumus vobis; charitas enim Christi compellit nos» 24II Cor. V, 13 et 14 . Ipsi parvulos benedicunt de interiore domo Domini, ubi laus illa in saecula saeculorum non deficit: et ideo videte quid inde annuntient.