TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1.] Psalmi hujus quem modo cantavimus, quantum possumus secreta rimemur, et inde sermonem exsculptum reddamus auribus et mentibus vestris. Titulus ejus est: In finem, Psalmus ipsi David ecstasis. In finem quid sit, novimus, si Christum novimus; dicit enim Apostolus: Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti 3Rom X, 4 Finis non consumens, sed perficiens: duobus enim modis dicimus finem; vel quo fit ut non sit quod erat, vel quo fit ut perfectum sit quod inchoatum erat. Ergo in finem, in Christum.

Notes

  1. 3. Rom X, 4