Eruens inopem de manu fortiorum ejus , egenum et pauperem a diripientibus eum. Huc usque Psalmus lectus est hodie, huc usque tractandus est; ne in fastidium veniant quae dicta sunt, dum volumus et alia dicere. Sufficiant ergo hodie haec: Eruens inopem de manu fortiorum ejus. Quis eruens, nisi qui manu fortis est? Ille David cruet inopem de manu fortiorum ejus. Fortior enim fuerat diabolus ad tenendum te, quia ipse vicit cui consensisti. Sed quid fecit manu fortis? Nemo intrat in domum fortis ut vasa ejus diripiat, nisi prius alligaverit fortem 43Matth. XII, 29. Potestate sua sacratissima, magnificentissima, alligavit diabolum, effundendo frameam ad concludendum eum, ut eruat inopem et egenum, cui non erat adjutor 44Psal. LXXI, 12. Quis enim adjutor tibi, nisi Dominus cui dicis: Domine, adjutor meus et redemptor meus 45Psal. XVIII, 15 ? Si de tuis viribus praesumere volueris, inde cades unde praesumpseris: si de alterius, dominari vult, non subvenire. Ille ergo unus quaerendus est, qui et redemit, et liberos fecit, et sanguinem suum ut eos emeret dedit, et servos suos fratres fecit.