[vers. 8.] In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei. Adversum me omnes in idipsum: quanto melius mecum in idipsum? Quid est, adversum me in idipsum? Uno consilio, una conspiratione. Christus ergo loquitur eis: Consentitis adversum me, consentite mihi: quid adversum me? quare non mecum? Idipsum si semper haberetis, non vos in schismata divideretis. Apostolus enim dicit: Obsecro vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata 36I Cor. I, 10 . In idipsum adversus me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi. Sibi potius, quia congregaverunt iniquitatem sibi: sed ideo mihi, quia ex animo suo pendendi sunt. Non enim quia nihil facere potuerunt, nihil facere voluerunt. Nam et diabolus Christum exstinguere concupivit, et Judas Christum occidere voluit; occiso autem Christo et resurgente, nos vivificati sumus: diabolo tamen et Judae merces malae voluntatis redditur, non nostrae salutis. Nam ut noveritis ex animo quemque pendendum ad retributionem vel praemii vel poenae, invenimus homines bonum dixisse cuidam, et tale bonum quale nos optamus, et tamen maledicos appellatos. Quando a caeco illo quondam, jam illuminato et corpore et corde, convincebantur Judaei, videntes corpore, caeci corde: ait illis idem jam videns: Numquid et vos discipuli ejus vultis esse? Et illi, inquit Evangelium, maledixerunt ei dicentes: Tu sis discipulus ejus 37Joan. IX, 27 et 28 . Hoc nobis omnibus eveniat, quod illi maledicendo dixerunt. Maledictio ista appellata est ex malevolo errore dicentium, non ex aliquo malo verborum: quo animo dixerint, non quid dixerint attendit, qui eos maledixisse narravit. Adversum me cogitabant mala mihi. Et quae mala Christo, quae mala martyribus? Omnia in bonum vertit Deus.