TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Transierunt in dispositionem cordis. Ibi intus transierunt. Quid est transierunt? Praetergressi sunt viam. Quid est transierunt? Excesserunt metas humani generis; homines se pares caeteris non putant. Transierunt, inquam, metas humani generis. Quando dicis tali homini: Frater tuus est iste pauper; eosdem parentes habuistis, Adam et Evam: noli attendere tumorem tuum, noli attendere typhum in quem elatus es; etsi te circumstat familia, etsi numerosum aurum et argentum, etsi domus marmorata continet, etsi tecta laqueata contegunt, simul te et pauperem contegit tectum mundi coelum; sed diversus es a paupere rebus non tuis, extrinsecus appositis: te in illis vide, non illas in te. Attende teipsum, qui sis ad pauperem; teipsum, non quod habes. Quid enim despicis fratrem? In visceribus matrum vestrarum ambo nudi fuistis. Certe etiam cum de ista vita exieritis, et istae carnes, exhalata anima, fuerint putrefactae, dignoscantur ossa divitis et pauperis! De conditione loquor aequali, de ipsa sorte generis humani in qua omnes nascuntur: et dives cum hic sit, et pauper, non semper hic erit; et sicut dives non venit dives, sic nec dives abscedit: idem ipse est utriusque introitus, et par exitus. Addo quod forte mutabitis vices. Jam ubique Evangelium praedicatur: attende quemdam pauperem ulcerosum qui jacebat ante januam divitis, et cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis; attende et illum parem tuum qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Contigit nempe mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae: ille autem mortuus est, et sepultus est; nam illius forte sepulturam nemo curavit: et cum apud inferos ille dives in tormentis esset, nonne elevavit oculos suos, et vidit in infinito gaudio eum quem contempsit ante januam suam, et de digito ejus aquae stillam desideravit, qui de mensa ejus cadentes micas desideraverat? Fratres, labor ille pauperis quantus fuit? Deliciae illae divitis quam longae fuerunt? Quod autem mutaverunt, perpetuum est. Illius ergo quia non erat declinatio in morte, et firmamentum erat in flagello ejus; in laboribus hominum non fuit, et inter homines flagellatus non est: ille autem flagellatus hic, requievit ibi; quia flagellat omnem filium quem recipit 17Hebr. XII, 6. Sed cui dicis ista? Epulanti splendide, et induenti se quotidie purpura et bysso. Cui dicis? Qui transiit in dispositionem cordis. Merito sero dicturus est, Mitte Lazarum; dicat vel fratribus meis 18Luc. XVI, 19 31 ; quando ei non conceditur fructus poenitentiae. Non enim poenitentia, non datur; sed sempiterna erit poenitentia et nulla salus post poenitentiam. Ergo isti transierunt in dispositionem cordis.

Notes

  1. 17. Hebr. XII, 6
  2. 18. Luc. XVI, 19 31