TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 116.] Deinde posteaquem velut ab oculis cordis sui muscas irruentes abegit, redit ad eum cui dicebat «Adjutor meus et susceptor meus es tu; in verbum tuum speravi;» precemque continuans, «Suscipe me,» inquit, «secundum eloquium tuum, et vivam; et ne confundas me ab exspectatione mea.» Qui jam dixerat, «Susceptor meus,» poscit magis magisque suscipi, et ad illud propter quod tolerat tam multa molesta, perduci; verius ibi se, quam in istis humanarum rerum somniis fidens esse victurum. Sic enim de futuro dictum est, «et vivam,» tanquam in hoc corpore mortuo non vivatur. Corpus enim mortuum est propter peccatum: et exspectantes redemptionem corporis nostri, spe salvi facti sumus, et quod non videmus sperantes, per patientiam exspectamus 379Rom. VIII, 10, 23-25 . Sed spes non confundit, si charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 380Rom. V, 5 . Propter quem largius accipiendum clamatur ad Patrem, «Ne confundas me ab exspectatione mea.»

Notes

  1. 379. Rom. VIII, 10, 23-25
  2. 380. Rom. V, 5