«Fundamenta ejus in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion.» Jam ideo praelocutus sum, ne putetis alia esse fundamenta, alias portas. Quare sunt fundamenta Apostoli et Prophetae? Quia eorum auctoritas portat infirmitatem nostram. Quare sunt portae? Quia per ipsos intramus ad regnum Dei: praedicant enim nobis. Et cum per ipsos intramus, per Christum intramus: ipse est enim janua. Et dicuntur duodecim portae Jerusalem 12Apoc. XXI, 12 , et una porta Christus, et duodecim portae Christus; quia in duodecim portis Christus: et ideo duodenarius numerus Apostolorum. Sacramentum magnum hujus duodenarii numeri. «Sedebitis,» inquit, «super duodecim» «sedes, judicantes duodecim tribus Israel» 13Matth. XIX, 28 . Si duodecim sellae ibi sunt; non est ubi sedeat tertius decimus Paulus apostolus, et non erit quomodo judicet: et ipse se judicaturum dixit, non homines tantum, sed et angelos. Quos angelos, nisi apostatas angelos? «Nescitis,» inquit, «quia angelos judicabimus» 14I Cor. VI, 3 ? Responderet ergo turba: Quid te jactas judicaturum? Ubi sedebis? Duodecim sedes dixit Dominus duodecim Apostolis; unus cecidit Judas, in locum ipsius Matthias ordinatus est, impletus est duodenarius numerus sedium 15Act. I, 15-26 : primo locum inveni ubi sedeas, et sic te minare judicaturum. Duodecim ergo sedes quid sibi velint, videamus. Sacramentum est cujusdam universitatis; quia per totum orbem terrarum futura erat Ecclesia, unde vocatur hoc aedificium ad Christi compagem: et ideo quia undique venitur ad judicandum, duodecim sedes sunt; sicut quia undique intratur in illam civitatem, duodecim portae sunt. Non solum ergo illi duodecim et apostolus Paulus, sed quotquot judicaturi sunt, propter significationem universitatis, ad sedes duodecim pertinent; quemadmodum quotquot intrabunt, ad duodecim portas pertinent. Partes enim mundi quatuor sunt, Oriens, Occidens, Aquilo et Meridies. Istae quatuor partes assidue nominantur in Scripturis. Ab omnibus istis quatuor ventis, sicut dicit Dominus in Evangelio a quatuor ventis se collecturum electos suos 16Marc. XIII, 27 ; ab omnibus ergo istis quatuor ventis vocatur Ecclesia. Quomodo vocatur? Undique in Trinitate vocatur: non vocatur nisi Baptismo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quatuor ergo ter ducta, duodecim inveniuntur.