TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 9.] Salvum fac populum tuum , et benedic haereditatem tuam. Interpello igitur, postquam refloruit caro mea, quia dixisti, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam 4Psal. II, 8 ; Salvum fac populum tuum, et benedic haereditatem tuam: quia omnia mea tua sunt 5Joan. XVII, 10. Et rege illos, et extolle illos usque in saeculum: et rege illos in hac temporali vita, et in aeternam hinc tolle illos.

Notes

  1. 4. Psal. II, 8
  2. 5. Joan. XVII, 10