[«vers.» 51.] Sequitur autem: «Superbi inique agebant usque valde; a lege autem tua non declinavi.» Superbos intelligi voluit persecutores piorum; et ideo subjecit, «A lege autem tua non declinavi,» quia hoc eum facere illorum persecutio compellebat. Quos «usque valde» inique dicit egisse, quia non solum erant impii, verum etiam pios impios esse cogebant. In hac humilitate, hoc est, in hac tribulatione spes consolata est, quae data est in verbo Dei pollicentis adjutorium, ne deficiat fides martyrum; et praesentia Spiritus sui vires impertientis laborantibus, ut evadentes de muscipula venantium dicerent: «Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos» 214Psal. CXXIII, 2, 3 .