[vers. 2.] Omnes gentes, plaudite manibus. Numquid populus Judaeorum omnes gentes erant? Sed caecitas ex parte Israel facta est, ut pueri insensati clamarent, Calve, calve; atque ita Dominus crucifigeretur in Calvariae loco, ut sanguine fuso gentes redimeret, et impleretur quod ait Apostolus: Caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret 7Rom. XI, 25 . Insultent ergo vani et hebetes, et insensati, et dicant, Calve, calve: vos autem sanguine illius redempti, qui fusus est in Calvariae loco, Omnes gentes plaudite manibus, pervenisse ad vos gratiam Dei. Plaudite manibus. Quid est, plaudite? Gaudete. Sed quare manibus? Quia bonis operibus. Ne gaudeatis ore, et cessetis manibus. Si gaudetis, plaudite manibus. Manus gentium videat, qui gaudia donare dignatus est. Quid est, manus gentium? Facta bene operantium. Omnes gentes, plaudite manibus: jubilate Deo in voce exsultationis. Et voce, et manibus. Si tantum voce, non bene; quia pigrae sunt manus: si tantum manibus, nec hoc bene; quia muta est lingua: concordent manus et lingua; illa confiteatur, illae operentur. Jubilate Deo in voce exsultationis.