[vers. 4.] Subjecit plebes nobis, et gentes sub pedibus nostris. Quas subjecit, et quibus? Qui sunt qui loquuntur? Forte Judaei? Plane si Apostoli, plane si sancti. His enim Deus subjecit plebes et gentes, ut hodie honorentur in gentibus, qui a suis civibus occidi meruerunt: quomodo Dominus eorum occisus est a civibus, et honoratur a gentibus, crucifixus a suis, adoratur ab alienis, sed pretio factis suis. Ideo enim emit nos, ut alieni ab eo non essemus. Putas ergo voces esse Apostolorum, Subjecit plebes nobis, et gentes sub pedibus nostris? Nescio. Mirum si Apostoli tam superbe loquerentur, ut gauderent gentes esse positas sub pedibus suis, id est Christianos sub pedibus Apostolorum. Etenim gaudent nos secum esse sub pedibus illius qui mortuus est pro nobis. Nam sub pedes Pauli currebant, qui volebant esse Pauli; et dicebat eis: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est 10I Cor. I, 13 ? Quid ergo hic? quid accepturi sumus? Subjecit plebes nobis, et gentes sub pedibus nostris. Omnes pertinentes ad haereditatem Christi in omnibus gentibus sunt, et omnes non pertinentes ad haereditatem Christi in omnibus gentibus sunt: et videtis sic exaltari in nomine Christi Ecclesiam Christi, ut omnes nondum credentes in Christo, sub pedibus jaceant Christianorum. Quanti enim modo currunt ad Ecclesiam nondum christiani, rogant auxilium Ecclesiae; subveniri sibi temporaliter volunt, etiamsi in aeternum nobiscum regnare adhuc nolunt. Cum omnes quaerunt auxilium Ecclesiae, et qui nondum sunt in Ecclesia, nonne subjecit plebes et gentes sub pedibus nostris?