Dicatur ergo quales debent esse filii. Quales? Pacifici. Quare pacifici? Quia, «Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur» 25Id. V, 9 . Quia ergo in oliva fructus est pacis: oleum enim pacem significat, quia charitatem significat; sine charitate nulla pax est: et manifestum est quia qui diviserunt pacem, non habebant charitatem. Unde jam exposui Charitati vestrae quare columba folia cum fructu portavit ad arcam 26Gen. VIII, 11 ; ut significaret quia et illi qui foris baptizati sunt, sicut ligna illa extra arcam baptizata sunt, si non sola folia habuerint, id est verba sola, sed habuerint et fructum, quod est charitas, ipsa columba illos reportat ad arcam, et veniunt ad unitatem. Tales ergo filii debent esse «in circuitu mensae» Domini, «velut novellatio olivarum.» Perfecta res est, magna beatitudo: jam quis ibi nolit esse? Cum videris aliquem blasphemum habere uxorem, filios, nepotes, et te forte non habere, noli zelare; vide quia et in te completum est, sed spiritualiter. An forte non es in membris? Si non ibi es, plange quia nec hic, nec ibi. Si autem ibi, securus esto; quia etsi ibi et non hic, fructuosius ibi quam hic.