[vers. 16, 17.] Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum. Veniamus, audiamus quid narraturus est. Venite, audite, et narrabo. Sed qui, Venite et audite? Omnes qui timetis Deum. Si Deum non timetis, non narrabo. Non est quibus narretur, ubi Dei timor non est. Dei timor aperiat aures, ut sit quod intret, et qua intret quod narraturus sum. Sed quid est narraturus? Quanta fecit animae meae. Ecce narrare vult; sed quid est narraturus? An forte quantum pateat terra, quantum distendatur coelum, et quot sint sidera, et quae sint vices solis et lunae? Ista creatura peragit ordinem suum: qui multum eam curiose quaesierunt, ejus creatorem ignoraverunt 57Sap. XIII, 9. Illud audite, illud accipite, o qui timetis Deum, quanta fecit animae meae: si vultis, et vestrae. Quanta fecit animae meae. Ad ipsum ore meo clamavi. Et hoc ipsum factum dicit animae suae: ut ad ipsum ore suo clamaret, factum esse dicit animae suae. Ecce, fratres, Gentes eramus, etsi non in nobis, in parentibus nostris. Et quid dicit Apostolus? Scitis, quando Gentes eratis, ad simulacra sine voce quomodo ascendebatis inducti 58I Cor. XII, 2 . Dicat nunc Ecclesia, Quanta fecit animae meae. Ad ipsum ore meo clamavi. Homo ad lapidem clamabam, ad lignum surdum clamabam, simulacris surdis mutis loquebar: jam imago Dei conversa est ad Creatorem suum. Qui dicebam ligno, Pater meus es tu; et lapidi, Tu me genuisti 59Jerem. II, 27 ; modo dico, Pater noster, qui es in coelis 60Matth. VI, 9 . Ad ipsum ore meo clamavi. Ore meo jam. non ore alieno. Quando clamabam ad lapides in vana conversatione paternae traditionis 61I Petr. I, 18, ore alieno clamabam: quando clamavi ad Dominum, quod ipse donavit, quod ipse inspiravit, ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea. Quid est, clamavi ore meo, et exaltavi sub lingua mea. Ipsum publice praedicavi, ipsum in secreto confessus sum. Parum est Deum exaltare lingua; sed et sub lingua, ut quod certus loqueris, hoc tacitus cogites. Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea. Vide quam in secreto vult esse integer qui offert holocausta medullata. Hoc agite, fratres, hoc imitamini, ut dicatis, Venite, audite quanta fecit animae meae. Omnia enim quae enarrat, ipsius gratia fiunt in anima nostra. Videte alia quae dicat.