[«vers. 109.] Anima mea in manibus tuis semper.» Nonnulli codices habent, «in manibus meis:» sed plures, «in tuis;» et hoc quidem planum est. Justorum enim animae in manu Dei sunt 372Sap. III, 1 ; in cujus manu sunt et nos et sermones nostri 373Id. VII, 16 . «Et legis,» inquit, «tuae non sum oblitus:» tanquam ad non obliviscendam Dei legem manibus ipsius adjuvetur ejus memoria, ubi ejus est anima. «Anima» vero «mea in manibus meis,» quomodo intelligatur, ignoro. Justi quippe ista verba sunt, non injusti; redeuntis ad Patrem, non discedentis a Patre. Nam potest videri junior ille filius animam suam in manibus suis habere voluisse, quando dixit patri, «Da mihi substantiam meam quae me contingit:» sed ideo mortuus erat, ideo perierat 374Luc. XV, 12, 24 . An forte ita dictum est, «Anima mea in manibus meis,» tanquam eam vivificandam offerret Deo? Unde alibi dicitur: «Ad te levavi animam meam» 375Psal. XXIV, 1 . Dixerat enim et hic superius, «Vivifica me.»
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 372. Sap. III, 1
- 373. Id. VII, 16
- 374. Luc. XV, 12, 24
- 375. Psal. XXIV, 1