TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed est in quibusdam exemplaribus, Quoniam non cognovi litteraturam. Ubi alii codices habent, negotiationem; ibi alii, litteraturam: quomodo concordent, invenire difficile est; et tamen interpretum diversitas forte sensum ostendit, non errorem inducit. Quaeramus ergo et litteraturam quomodo intelligamus, ne sic offendamus grammaticos, quomodo paulo ante negotiatores: quia et grammaticus potest in arte sua honeste vivere; non pejerare, non mentiri. Quaeramus ergo litteraturam quam non cognovit iste, in cujus ore tota die laus Dei est. Est quaedam litteratura Judaeorum: ad illos enim et hoc referamus; ibi inveniemus quod dictum est. Quomodo cum de negotiatoribus quaereremus, propter actus et opera, invenimus illam dici negotiationem detestandam, quam notavit Apostolus dicens: Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti 74Rom. X, 3 . Contra quam dicit idem Apostolus: Non ex operibus, ne forte quis extollatur. Quomodo ergo? Numquid non operabimur bonum? Operabimur; sed ipso in nobis operante: Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis 75Ephes. II, 9, 10 . Quomodo hoc ergo invenimus contra negotiatores, id est de actu gloriantes, de negotio quod neget otium se extollentes, inquietos potius quam bonos operatores; quia boni operatores illi sunt in quibus Deus operatur: sic et nescio quam litteraturam invenimus apud Judaeos. Dominus adsit ut explicem verbis, quod dignatus est donare ut corde conspicerem. Superbia Judaeorum praesumentium tanquam de viribus suis et de justitia operum suorum, gloriabatur de Lege, quod ipsi Legem acceperint, aliae gentes non acceperint; in qua Lege, non de gratia gloriabantur, sed de littera. Lex enim sine gratia, littera sola est: manet ad convincendam iniquitatem, non ad dandam salutem. Quid enim ait Apostolus? Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia: sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus 76Gal. III, 21, 22 . De hac littera dicit alio loco: Littera occidit; spiritus autem vivificat 77II Cor. III, 6 . Habes litteram, si praevaricator legis es: Qui per litteram, inquit, et circumcisionem praevaricator legis es. Nonne bene cantatur et dicitur: Erue me de manu legem praetereuntis et iniqui? Habes litteram; sed non imples litteram. Unde non imples litteram? Quoniam qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras; qui abominaris idola, sacrilegium facis. Nomen enim Dei per vos blasphematur in Gentibus, sicut scriptum est 78Rom. II, 21-27 . Quid tibi ergo profuit littera quam non imples? Quare autem non imples? Quia de te praesumis. Quare non imples? Quia negotiator es; opera tua extollis: nescis necessariam esse gratiam adjuvantis, ut impleatur praeceptum jubentis. Ecce jussit Deus; age quod jussit. Incipis agere quasi ex viribus tuis, et cadis; et manet super te littera puniens, non salvans. Merito Lex per Moysen data est; Gratia et veritas per Jesum Christum facta est 79Joan. I, 17 . Moyses quinque libros scripsit: sed in quinque porticibus piscinam cingentibus languidi jacebant; sed curari non poterant 80Id. V, 2. Vide quomodo manet littera, convincens reum, non salvans iniquum. Illis enim quinque porticibus, in figura quinque librorum, prodebantur potius quam sanabantur aegroti. Quid ergo ibi tunc sanabat aegrotum? Motus aquae. Piscina illa mota descendebat aegrotus, et sanabatur unus, quia unitas: quisquis alius ad ipsum motum descenderet, non sanabatur. Quomodo commendabatur unitas corporis clamantis a finibus terrae? Alius non sanabatur, nisi rursus mota fuisset piscina. Significabat ergo piscinae motus perturbationem populi Judaeorum, quando venit Dominus Jesus Christus. Angeli enim adventu intelligebatur moveri aqua in piscina. Aqua ergo cincta porticibus quinque, gens erat Judaea cincta Lege. Et in porticibus aegroti jacebant, et in sola aqua turbata et mota sanabantur. Venit Dominus, turbata est aqua, crucifixus est; descendat ut sanetur aegrotus. Quid est, descendat? Humiliet se. Ergo quicumque amatis litteram sine gratia, in porticibus remanebitis; aegri eritis, jacentes, non convalescentes: de littera enim praesumitis. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. Sed data est lex, ut reos vos faceret, rei facti timeretis, timentes indulgentiam peteretis, jam de viribus vestris non praesumeretis, de littera vos non extolleretis. Nam ipsa figura est etiam, quod Eliseus primo ad mortuum resuscitandum baculum misit per servum. Mortuus erat filius viduae hospitae ipsius; nuntiatum est ei, servo suo dedit baculum suum: Vade, inquit, pone super mortuum 81IV Reg. IV, 29 . Nesciebat Propheta quid ageret? Praecessit servus, posuit baculum super mortuum, non surrexit mortuus. Si enim data esset lex quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia. Non vivificavit lex per servum missa; et tamen ille misit baculum suum per servum, qui postea secutus vivificavit. Namque cum ille infans non resurrexisset, venit ipse Eliseus, jam figuram portans Domini, qui servum suum cum baculo, tanquam cum Lege, praemiserat; venit ad jacentem mortuum, posuit membra sua super illum. Ille infans erat; ille juvenis erat: contraxit et breviavit quodammodo juventutis suae magnitudinem, parvulus factus ut mortuo congrueret. Mortuus ergo surrexit, cum se vivus mortuo coaptavit: et fecit Dominus quod non fecit baculus; fecit gratia quod non fecit littera. Illi ergo qui in baculo remanserunt, in littera gloriantur, et ideo non vivificantur. Ego autem de gratia tua volo gloriari. Mihi autem, ait Apostolus, absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi 82Gal. VI, 14 , nisi in illo qui se mihi vivus mortuo, ut resurgerem, coaptavit; ut jam non ego viverem, viveret autem in me Christus 83Id. II, 20. In ipsa gratia glorians. litteraturam non cognovi: id est, homines de littera praesumentes, et a gratia resilientes, toto corde reprobavi.

Notes

  1. 74. Rom. X, 3
  2. 75. Ephes. II, 9, 10
  3. 76. Gal. III, 21, 22
  4. 77. II Cor. III, 6
  5. 78. Rom. II, 21-27
  6. 79. Joan. I, 17
  7. 80. Id. V, 2
  8. 81. IV Reg. IV, 29
  9. 82. Gal. VI, 14
  10. 83. Id. II, 20