«Donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.» Quanquam aliquando dicitur tabernaculum Dei domus Dei, et domus Dei tabernaculum Dei: distinctius tamen accipitur, fratres charissimi, tabernaculum Ecclesia secundum hoc tempus; domus autem Ecclesia coelestis Jerusalem, quo ibimus. Tabernaculum enim tanquam militantium et pugnantium: tabernacula militum in procinctu, in expeditione; unde contubernales dicuntur milites, quasi tabernacula eadem habentes et habitantes. Quamdiu ergo habemus hostem cum quo pugnemus, tabernaculum Deo facimus. Cum autem transierit tempus pugnae, et venerit pax illa quae praecellit omnem intellectum, sicut dicit Apostolus, «Et pax Christi quae praecellit omnem intellectum» 12Philipp. IV, 7 ; quantumcumque enim cogitaveris de pace illa, minus eam capit animus adhuc in ista corporis gravedine constitutus: cum venerit illa patria, jam domus erit, nullus adversarius tentabit, ut tabernaculum vocetur. Non procedemus ad pugnandum, sed permanebimus ad laudandum. Quid enim dicitur de illa domo? «Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te» 13Psal. LXXXIII, 5 . In tabernaculo adhuc gemimus, in domo laudabimus. Quare? Quia gemitus est peregrinantium, laudatio jam in patria commanentium. Hic primo quaeratur tabernaculum Deo Jacob.