TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 14.] Haec requies mea in saecula saeculorum.» Jam Dei verba sunt. «Requies mea;» ibi requiesco. Quantum nos amat Deus, fratres, ut quia nos requiescimus, se dicat requiescere! Non enim ipse aliquando turbatur, aut sic requiescit; sed ibi se dicit requiescere, quia nos in illo requiem habebimus. «Hic habitabo, quoniam praeelegi eam.»